NAVIGATIO

NAVIGATIO
NAVIGATIO
Phaedro l. 4. fab. 6. Mortis professio dicta, cum ait:
Utinam ne unquam Pelei nemoris iugo
Pinus bipenni condidisset Thessala,
Nec ad professae mortis audacem viam
Fabricâsset Argus opere Palladiô ratem.
Cui fert suffragium Iuvenal. Sat. 12. v. 58.
Confisus ligno, digitis a morte remotus
Quatuor aut septem, si sit latissima taeda.
Contradicente Senecâ Ep. 49. cum ait: Erras, si in Navigatione tantum existimas minimum esse, quo morte vita deducitur. In omniloco oeque tenue intervallum est; Nam ubique se mors tam prope ostendit; ubique tam prope est. Magnae utilitatis et antiqui usus est. Hanc inventum Neptuni, Bacchi, Herculis, Iani, qui primus navem fabricaverit, Iasonis, Poetae faciunt: Aeginetis, Phoenicibus, Tyriis, Britannis Historici ascribunt: Milvo nonnulli aerem alarum secanti remigiô illam acceptam ferunt; Nautilo pisci Oppianus de Piscibus l. 1. ubi de eo:
-------- Qui primum marmora findens
Piscis opus cernens humanos traxit in usus;
Construxit naves, extendens carbasa ventis,
Explicuit funes, faciles moderatus habenas.
Quidam in casum eius primordia referunt; in homintim audaciam Horat. Carm. l. 1. Ode 3. et Oppianus lib. cit. Sed casus initium, successus audaciam fecerit; et in variis regionibus varii aliquid Artis invenerint, brutis quoque doctoribus usi: ut ita sententiae tot capitum concilientur: vera origo e Sacrisarcessenda est. Non enim, ante Arcam, a Noaho divinô monitu fabricatam, navigiorum marisque usum fuisse mortalibus vel hinc patet, quod ob illius fabricam is fuit irrisus. Sed primi, non nisi per litora Navigationes instituêre, quamvis fsatis remotas ac longinquas, saeculorum tractu, unde prolixô iis admodum temporis spatiô opus: Quod si in altum, ubi praeter aerem undamque nihil pateret, aliquando sive fortuito, sive tempestate abriperentur, navis dirigendae gubernandaeque disciplinam nullam tenuêrealiam, quam quae astrorum Solis nimirum ac Lunae ratione ipsis common strabatur. Verum et hoc auxilium cum nubilum caelum subduxit, ventorum naturam impetumque sequebantur, aut itineris antea eô transitu confecti aut imaginarium loci, quô tendebatur, situm, ducem habebant; quô ingeniô hodieque Indi immensa maris spatia percurrere nôrunt: vel denique volucrum ductu, ut Taprobanae incolae, ad scopum itineris perveniebant. Donec Magnetis verticitas, ad dirigendas naves, Europaeis publice innotuit, industriâ Iohannis Goiae', (alii Flavium Giram vocant) Amalphitani, circa A. C. 1300. Ut itaque feliciter navigatio procederet, supplicabant ac sacrificabant Neptuno Α᾿σφαλείῳ, Portuno item quem per maria tutissimas proebere commoantibus navigationes creditum fuisse Genrilibus, tradit Arnob. l. 3. ceterisque maris Diis. Arrianus Dissertat. Epicteti l. 3. c. 21. Α᾿λλ᾿ ἀπὸ λιμένος μὲν οὐδεὶς ἀνάγεται μὴ θύσας τοῖς θεοῖς καὶ παρακαλέσας αὐτοὺς βοηθοὺς, Nec a portu quisquam provehitur, nisi Diis re divinâ factâ eorumque auxiliô invocatô. Vide Desider. Heraldum Animadversionibus Arnobianis p. 141. et hic passim. Coeterum in navigatione Veterum, multa ad modum et harmoniam facta, imperata, cantata, satis docent, quae docte notat ad Sidonium l. 2. Ep. 8. et l. 8. Ep. 13. Ioann. Savaronius. Unde Stat. Theb. l. 4. v. 805.
-------- Sic Ambracii per litora ponti
nauticus im remis iuvenum, monstrante Magistrô,
Fit sonus, inque vicem contra percussa reclamat
Terra, salutatus cum Leucada pandit Apollo.
Ubi Schol. Vel portum, inquit, sive promontorium demonsirante gubernatore, vel docente, quomodo salutandus sit Apollo Leucadius. Vide supra in voce Celeusma, et alibi passim, inprimis quoque in voce Portisculus. Idem Poeta Magistrum notanter vocat, gubernatorem navis: ut et Theb. l. 6. v. 451.
----- lassâ veluti ratione Magister
In fluctus, in saxa ruit. nec iam amplius astra
Respicit et victam proiecit casibus artem.
Hôc enim titulô speciatim insignitur. Auctor in Basilica Glossar. Μάγιςτρος ὁ ναυκληρὸς τῆς νηός. Ita Iureconsulti et Imperatores in utroque Iuris Iustmianei Tomo. Plura Barthius ad Claudianum et Statiumk l. cit. Reliqua dicam verbis Plinii l. 7. c. 56. Nave primus in Groeciam ex Aegypto Danaus advenit: ante ratibus navigabatur, inventis in Mari Rubro inter insulas a Rege Erythra. Reperiimtur, qui Mysos et Troianos priores excogit âsse in Hellesponto putent, cum transirent adversus Thracas. Etiam nunc in Britannico Oceano vitiles corio circumsutoe fiunt: in Nilo ex papyro et scirpo et arundine. Longâ nave Iasonem primum navigâsse, Philostephanus auctor est: Egesias Paralum: Ctesias Samyram: Saphanus Semiramim: Archimachus Aegoeonem. Biremem Damastes Erythroeos fecisse: triremens Thucydides Aminoclem Corinthium: quadriremem Aristoteles Carthaginienses. Quinqueremem instituit Nesichthon Salammius: Sex ordinum Xenachoras Syracusius: ab ea ad decemremem Mnesigethon. Alexandrum M. ferunt instituisse ad 12. ordines. Philostephanus Ptolemoeum Soterem ad quindecim: Demetrium Antigoni ad 30. Ptolemoeum Philadelphum ad 40. Ptolemoeum Philopatorem, qui Tryphon cognominatus est. ad 50. Onerariam Hippus Tyrius mvenit: Lembum Cyrenenses: Cymbam Phoenices: Celocem Rhodii: Cercuron Cyprii, Siderum observationem in navigando Phxnices: Reenum copoe: Latitudinem eius Plateoe: Vela Icarus, malum et antennam Doedalus: Hippagum Samii aut Pericles Atheniensis: Tectas longas Thasii. Antea ex prora tantum ac puppi pugnabatur: Roslra addidit Piseus Tyrrhenus: Anchoram Eupalamus: eandem bidentem Anacharsis: Harpagonas et manus Pericles Atheniensis: adminicula gubernandi Tiphys. Classe princeps depugnavit Minos. Romanos vero, cum in omni reliqua militia clari essent,mari tamen sese non commisisse, ante primum bellum Punicum, legimus. Tum enim primum, cum Carthaginenses plurimum mari pollerent, coacti et ipsi sunt, classem comparare et navalis belli periculum facere; ad quod quô pactô sese paraverint, docet Polyb. l. 8. Vide plura apud Anton. de Guevera Aur. Epistol. Part. 2. sub finem, Ioh. Rosinum Antiqq. Rom. l. 10. c. 19. et 20. Thom. Dempsterum Paralipom. in eius l. 7. c. 32. Voss. de Scientiis Mathem. c. 47. Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 13. ubi de Navigationis usu Medico, Licetum de Gemmis Annular. Preyelium Sinoe et europoe c. 29. cui titul. Naves et c. 43. cui. Artes etc. ut et infra aliquid, voce Priapus. Neminem vero, inter tot Graecos Artigraphos; Navigandi aliquando artes et rationes in Commentarios redegisse: neque adeo ullum nostrô aevô, miratur Barthius ubi supra. Adumbravit saltem illas strictim Claudian. Consul. Honorii IV. v. 418.
Haec genitor praecepta dabat, velut ille carinae
Longaevus rector, variis quem soepe procellis
Exploravit hiems, Ponto iam fessus, et annis,
Aequoreas alni nato commendat habenas,
Et casus, artesque docet, quo dextra regatur
Sidere, quô fluctus possint moderamine falli:
Quae nota nimborum: quae fraus infida serenis
Quid Sol occiduus prodat, quo saucia vento
Decolor iratos attollat Cynthia vultus etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Navigatio — Autor Javier González Rodríguez Género Histórica Tema(s) Ciencia Ficción Idioma …   Wikipedia Español

  • Navigatio Sancti Brendani — (Abbatis) („Die Seereise [des Abtes] Sankt Brendan“) ist der Titel einer immram (mythische Reiseerzählung), die vermutlich im 9. Jahrhundert aus der Verbindung von keltischen Legenden und christlichen Vorstellungen entstanden ist. Seit dem… …   Deutsch Wikipedia

  • Navigatio Sancti Brendani — Navigatio Sạncti Brendani   [lateinisch »Brendans Meerfahrt«], mittelalterliche Erzählung von der abenteuerlichen Seefahrt des irischen Abtes Brendan von Clonfort (✝ 16. 5. 577 oder 583) zur paradiesischen Jenseitsinsel; sie vereint Elemente der …   Universal-Lexikon

  • NAVIGATIO Prima — dicebatur olim, cum post saevitiam hiemis, quâ mare clausum erat, vere navigantibus id primum aperiebatur, Cicer. l. 2. Ep. ad quintum Fratrem, Iidem aiebant nuntiare te primâ navigatione esse transmissurum. Cum paulo ante dixisset, Atque adhuc… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NAVIGATIO Indica — vide supra Indica …   Hofmann J. Lexicon universale

  • НАВИГАЦИЯ —    • Navigatio,          ναυτιλία. Мореплавание достигло у греков, которые самой природой были направлены на морскую стихию, уже рано известной степени совершенства. Гомеровский корабль (ср. Autenricht, hom. Wörterbuch и Fridrichs, hom. Realien,… …   Реальный словарь классических древностей

  • Brendan — Infobox Saint name=Saint Brendan of Clonfert birth date=c. 484 death date=c. 577 feast day=May 16 venerated in=Roman Catholic Church, Eastern Orthodox Church, Anglican Communion imagesize=200px caption=St Brendan and the whale from a 15th century …   Wikipedia

  • Isla de San Brandán — Abraham Ortelius, Theatrum Orbis Terrarum, 1570. La isla S. Brandain aparece en la latitud 50º norte, meridiano 360, frente a las costas de Irlanda. La Isla de San Brandán (Sancti Brandani, Brendán, Brandain, Barandán, Balandrán, Borondón, Isla… …   Wikipedia Español

  • navigation — [ navigasjɔ̃ ] n. f. • 1265; lat. navigatio 1 ♦ Le fait de naviguer, de se déplacer en mer à bord d un navire. Navigation maritime, au long cours, au cabotage. Navigation hauturière, côtière. Navigation de pêche, de commerce, de plaisance. « les… …   Encyclopédie Universelle

  • Curragh (Boot) — Ein Curragh vom Aran Typ Ein Curragh, bzw. Currach, ist ein traditionelles irisches Boot aus einem leichten Holzgerippe, das mit Leinwand überzogen und dann geteert wird. Es war ursprünglich mit Leder bespannt und ähnlich den Umiaks von Grönland …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”